et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad
aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra
separatum aedificium et contra aedem vergentem ad aquilonem
in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et
latitudinis quinquaginta cubitos
contra viginti cubitos atrii interioris et contra
pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus
iuncta porticui triplici
et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis
ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad
aquilonem
ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia
subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus
et de mediis aedificii
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant
columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de
mediis a terra
et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in
via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius
quinquaginta cubitorum
quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris
quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum
cubitorum
et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente
ingredientium in ea de atrio exteriori
in latitudine periboli atrii quod erat contra viam
orientalem in facie aedificii separati et erant ante aedificium
gazofilacia
et via ante faciem eorum iuxta similitudinem
gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum
longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus
eorum et similitudines et ostia eorum
secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via
respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante
vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus
et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri
quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia
sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad
Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et
oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de
sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in
quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis
aliis et sic procedent ad populum
cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per
viam portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est
eam undique per circuitum
mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae
quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum
et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos
in calamo mensurae per gyrum
et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in
calamo mensurae per circuitum
et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in
calamo mensurae
per quattuor ventos mensus est illud murum eius undique
per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine
quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi
locum